- MARIS Eratostheni
- MARIS Eratostheniqui Moeris, item Myris, Herodoto, Theobanorum in Aegypto Rex XXXIV. Sistosicherni successit, struxit insignes Vulcani porticus, quae sunt versus Aquilonem et stagnum effodit. Herodot. l. 2. c. 111. cui templo Rhampsinitus Rex postea προπύλαια ad Occasum addidit. Unde colligitur, Memphim, in qua hoc templum erat, quarque a Pastoribus sub eorum adventum ante annos 200. capta fuerat, iam sub Asside seu Aseth illorum Rege VI. a Thebanis fuisse receptam ornatamque. De Stagno Moeridis seu potius fossa e Nilo in stagnum deducta altero nobili huius Regis opere, praeclara idem Herodotus habet ibid. c. 149. Vide quoque Diodorum Sic. l. 3. et Strabonem l. 17. In medio lacu duas pyramides 50. passus super aquam exstantes struxit, et super utramque colossum lapideum in throno sedentem, sui et uxoris sepuichra. Idem quod tam insignis aquilex esset, Geometriae inventor habetur Diogeni Laertio in Pythagora; regnavit ann. 43. successore Sinhosâ seu Mercurio II. Vide Ioh. Marshanium Can. Chron. Sec. X.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.